- ARNOLPHUS
- I.ARNOLPHUSBavariae Dux post Luithaldum; item Carlomanni ex concubina sil. cui Carnutum Comitatum Ludovicus cessit. Vide hîc infra.II.ARNOLPHUScognomine Malus, fil. Arnolphi Imperatoris secundum quosdam, aliis Luitpoldi Bavarae Ducis filium eumaslerentibus, nonnullis quoque Bernardi, qui Bernardi Italiae Regis nepos fuerit, prolem fuisle conrendentibus, Dux Bavariae fair, Luirpoldi M. Bavariae Pater, Arnolfi Ducis Bavariae avus, Arnolfi Comitis Schirensis proavus; a quo Serenissimae famil. Palatino Bavaritae origo. Secundum Blondellum vero, primus auctor familiae, de quo constet, fuerit Arnolphus quidam a Normannis A. C. 891. caesus, cuius fil. Lurtpoldus Dux Bavariam rexit, ab Ungaris occisius A. C. 908. Huius fil. Arnolphus Dux, cum Conrado I. Imperat. vitrico et Henrico I. Aucupi aliquoties rebellis, gravia cum utroque gessisset bella, liberi eius Ducatu exclusi sunt: e quibus Eberhardus Austriacos veteres Marchiones sevit, quorum stirps in Friderico Neapoli decollato cessavit: Arnolphus voro Comes Schirensis fuit, pater Bertholdi, avus Werneri: quô natus Otto I. Comes Schirensis et palatio Bavarito praefectus, filium habuit Ottonem II. nepotem Ottonem III. Witelspachii conditorem (unde postea familiae titulus, Schirensi arce in Monasterium conversâ) cuius fil. Otto IV. pater Ottonis V. fuit, qui Ducatum Bavariae a Friderico I. Barbarossa nactus est, postliminio in hanc familiam reducem. Hôc genitus Ludovicus a Friderico II. Imperatore Palatinatum quoque consecutus est, quô prognatus Otto cognomine Illustris, filium habuit Ludovicum cognomine Severum, commune,m Palatinorum et Bavarorum, quotquot hodie supersunt, Principum Parentem, Phil. Iac. Spencrus Sylloge Geneal.III.ARNOLPHUSsil. Carolom. Rex Bavariae Imperat. Occidentis electus est. A. C. 888. quô tempore Guido Dux Spoletanus aliique eundem in italia titulum affectabant. Slavos repressit, concelsâ illis Moraviâ, mox insolentius se efferentes, penitus concîdit. Dein Normannos Lotharingiam, quam filio suo Zuinsiboldo vel Zenebaldo dederat, vastantes pepulit. In Italiam transgressus, iunctus Berengario, Foroiulii Duci Formosum Papam, contra Guidonis fil. Lambertum iuvit, atque ab eo coronatus est, Romae, quam occasione lepusculi cepit A. C. 896. Postmodum, in Spoleti obsidione, ab Agiltrude, Guidonis uxore, soporiferô poculô summissô, sanitas eius labefactata est. Hinc in Germaniam redux, morbô pediculari obiit, A. C. 899. Imperii 12.IV.ARNOLPHUSvide Arnulphus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.